- NOVEMBER
- NOVEMBERMensis, quod nonus esset a Martio, olim anni principe, dictus, additis postea duobus, nomen nihilominus retinuit, usque ad Principatum Commodi, cuius adulatores, ut reliquorum quoque Mensium nomina immutârunt, Novembrem vocaverung Exsuperatorium; Unde apud Lamprid. togam virilem accepisse, et cum Patre salutatum esse Imperatorem, 5. Kal. Exsuperatorias, legimus: c. 11. in Commodo. Sed id diu non obtinuit. Fuit autem in tutela Dianae, et habuit ex ordinatione Romuli ac. Caesaris triginta dies, cum ex Numae constitutione 29. dierum esset. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 15. Eiapud Athenienses, secundum Petitum, respondit Μαιμακτηριὼν, a Iove Maemactesic appellatus: apud Hebraeos, ex parte Marchesvan, ex parte Chisleu, vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 2. c. 10. et Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 3. c. 1. DIES MENSE NOVEMBRI FESTI APUD ROMANOS. Kal. Novembribus, Iovis epulum celebrabatur: quod melius in Idus referas. VII. Idus, Mundus patere dicebatur: quod etiam postridie Volcanalium, et ante diem 3. Non. Octobr. fiebat, vide Catonem in Comm. de Iure Civili, et Macrob. Saturn. l. 1. c. 19. ubi sacrum Diti Patri et proserpinae dicatum esse, proin tribus his in anno diebus, neque cum hoste manus conserere, nequequidquam in Rep. nisi extrema necessitate urgente, gerere Romanos solitos fuisse, docet. IX. Idus et sequentibus diebus sex Ludi erant. III. Idûs, Maria claudi, habet Vegetius l. 4. Rei Militar. c. 39. aliique. Idibus Novembris Epulum indictum, quod Iovi aliisque Diis apparabatur, aliô nomine Lectisternium appellatum. Postridie idus, dies erat equorum probandorum. XVII. Kal. Decembres, et duobus sequentib. Ludi Plebeii erant in Circo. XIV. Kal. et seventib. duobus Mercurialia celebrata sunt. Eodem Mense Brumalia quoque, in honorem Bacchi, qui etiam Bromius sive Brumus dictus est, fuisse habita Lil. Greg. Gyraldus in suo Kal. ex Constantino de R. R. annotavit. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 28. c. 25. et l. 27. c. 24. sed ea in Octobrem reicit Kal. Rusticum. Eôdem Mense Graecis et Gallis in Foro Boario defossis, sacra arcana fieri consuevisse auctor est Plut. in Marcello.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.